Phaedri libellos legere si desideras,
Vaces oportet, Eutyche, a negotiis,
Vt liber animus sentiat uim carminis.
"Verum" inquis "tanti non est ingenium tuum,
5
Momentum ut horae pereat officiis meis."
Non ergo causa est manibus id tangi tuis,
Quod occupatis auribus non conuenit.
Fortasse dices "Aliquae uenient feriae,
Quae me soluto pectore ad studium uocent."
10
Legesne, quaeso, potius uiles nenias,
Impendas curam quam rei domesticae,
Reddas amicis tempora, uxori uaces,
Animum relaxes, otium des corpori,
Vt adsuetam fortius praestes uicem?
15
Mutandum tibi propositum est et uitae genus,
Intrare si Musarum limen cogitas.
Ego, quem Pierio mater enixa est iugo,
In quo Tonanti sancta Mnemosyne Ioui
Fecunda nouies, artium peperit chorum,
20
Quamuis in ipsa paene natus sim schola,
Curamque habendi penitus corde eraserim,
Nec Pallade hanc inuita in uitam incubuerim,
Fastidiose tamen in coetum recipior.
Quid credis illi accidere qui magnas opes
25
Exaggerare quaerit omni uigilia,
Docto labori dulce praeponens lucrum?
Sed iam, "quodcumque fuerit," ut dixit Sinon
Ad regem cum Dardaniae perductus foret,
Librum exarabo tertium Aesopi stilo,
30
Honori et meritis dedicans illum tuis.
Quem si leges, laetabor; sin autem minus,
Habebunt certe quo se oblectent posteri.
Nunc, fabularum cur sit inuentum genus,
Breui docebo. seruitus obnoxia,
35
Quia quae uolebat non audebat dicere,
Affectus proprios in fabellas transtulit,
Calumniamque fictis elusit iocis.
Ego illius pro semita feci uiam,
Et cogitaui plura quam reliquerat,
40
In calamitatem deligens quaedam meam.
Quodsi accusator alius Seiano foret,
Si testis alius, iudex alius denique,
Dignum faterer esse me tantis malis,
Nec his dolorem delenirem remediis.
45
Suspicione si quis errabit sua,
Et, rapiens ad se quod erit commune omnium,
Stulte nudabit animi conscientiam,
Huic excusatum me uelim nihilo minus.
Neque enim notare singulos mens est mihi,
50
Verum ipsam uitam et mores hominum ostendere.
Rem me professum dicet fors aliquis grauem.
Si Phryx Aesopus potuit, Anacharsis Scythes
Aeternam famam condere ingenio suo,
Ego litteratae qui sum proprior Graeciae
55
Cur somno inerti deseram patriae decus,
Threissa cum gens numeret auctores deos,
Linoque Apollo sit parens, Musa Orpheo,
Qui saxa cantu mouit et domuit feras
Hebrique tenuit impetus dulci mora?
60
Ergo hinc abesto, Liuor, ne frustra gemas,
Quom iam mihi sollemnis dabitur gloria.
Induxi te ad legendum? sincerum mihi
Candore noto reddas iudicium peto.